König Heinrich I. weist seiner Gemahlin Mathilde Quedlinburg, Pöhlde, Nordhausen, Grone, Duderstadt als Wittum zu

Textdaten
Autor: Heinrich I.
Titel: König Heinrich I. weist seiner Gemahlin Mathilde Quedlinburg, Pöhlde, Nordhausen, Grone, Duderstadt als Wittum zu
Untertitel:
aus: Originalurkunde
Herausgeber:
Auflage:
Entstehungsdatum: 927/929
Erscheinungsdatum:
Verlag:
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort:
Quelle: Scan auf NordhausenWiki (Kopie)
Kurzbeschreibung:
Digitalisat: {{{DIGITALISAT}}}
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
Gründungsurkunde Nordhausen 927.jpg
Bild


[Text der Urkunde]

     In nomine sanctae et inclividuae trinitatis. Heinricus
divina favente elementia rex. Noverint omnes fideles nostri
praesentes scilicet et futuri, qualiter divina misericordia dis­
pensante sublimati in regnum omnibus circumquaque degen-
tibus fidelibus aequo et iusto moderamine praeesse et omnia
dei respectu regere cupiamus, placuit etiam nobis domum
nostram deo opitulante ordinaliter disponere. Quapropter legali
moderatione, asstantibus fidelibus nostris, cum consensu et
astipulatione filii nostri Ottonis et episcoporum procerum-
que et comitum peticione dulcissimae conjugi nostrae Mahthildae
potestativa manu tradimus et donamus quicquid
propriae hereditatis in praesenti videre habemur in locis infra
nominatis — haec enim sunt:
     Quitilingaburg, Palidi, Nordhuse, Gronaa, Tutersteti —
cum civitatibus et omnibus ad praedicta loca pertinentibus in
ius proprium concessimus, litis servis mancipiis utriusque
sexus aedificiis terris cultis et incultis agris pratis campis
silvis aquis aquarumve decursibus molendinis viis et inviis
exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis. Et ut cuncti cog-
noscant, eo modo et ea ratione, si nobis superstes extiterit et in
sanctae viduitatis pudicitia permanserit, praedicta loca ei con-
cedendo tradimus ut libera atque secura potestate cum omni
quaesitu eisdem locis invento temporibus vitae suae feliciter
perfruetur, nec non etiam inferiorem familiarum collegionem
intrinsecus famulantium cum omni suppellectili, cum equari-
ciis ibidem inventis potestati illius possidenda perpetualiter
praedistinamus. Et ut nostrae domnationis largitio firma stabi-
lisque permaneat, manu nostra subtus firmavimus et anulo
nostro sigillari praecepimus.

Signum domni Heinrici serenissimi regis

Simon notarius advicem Hiltiberti archiacpellani

recognovi.

Data XVI. Kal. octob. anno dominicae incarnationis

DCCCCXXVIIII, indictione II, anno autem X. Heinrici gloriosi
regis regni; actum in loco qui dicitur Quitlilingaburg, in dei

nomine feliciter amen.